The Classical Quarterly (New Series)

Research Article

The Speaking Book: The Prologue to Apuleius' Metamorphoses*

S. J. Harrisona1

a1 Corpus Christi College, Oxford

at ego tibi sermone isto Milesio varias fabulas conseram auresque tuas benivolas lepido susurro permulceam, modo si papyrum Aegyptiam argutia Nilotici calami inscriptam non spreveris inspicere. figuras fortunasque hominum in alias imagines conversas et in se rursum mutuo nexu refectas, ut mireris, exordior. ‘quis ille?’ paucis accipe. Hymettos Attica et Isthmos Ephyrea et Taenaros Spartiatica, glebae felices aeternum libris felicioribus conditae, mea vetus prosapia est; ibi linguam Atthidem primis pueritiae stipendiis merui, mox in urbe Latia advena studiorum Quiritium indigenam sermonem aerumnabili labore nullo magistro praeeunte aggressus excolui. en ecce praefamur veniam, si quid exotici ac forensis sermonis rudis locutor offendero. iam haec equidem ipsa vocis immutatio desultoriae scientiae stilo quern accessimus respondet. fabulam Graecanicam incipimus. lector intende: laetaberis.

Footnotes

* My thanks to Professor R. G. M. Nisbet and to the referee for CQ for many helpful suggestions and comments.